- PORTICATIO
- PORTICATIOstructura porticuum, in circuitu monumentorum aedificata, apud Macrum, l. funeris 37 D. de Reliq. et sumptib. fun. l. 11. tit. 7. Itaque si amplum (monumentum) aedificari Testator iusserit; veluti in circuitu porticationes, eos sumptus in causa non esse. Sepulchra enim Magnatum porticibus includi consuevisse, docet Plinius, Ep. 85. l. 10. tit. de Dione, Id autem, in quo dicuntur sepulti filii eius et uxor Dionis, in area collocatum, quae porticibus includitur; ad Traianum Imp. Atque ab his monumen torum Porticationibus, Clerici praefati Porticanorum nomen quibusdam videntur indepti. Macri Fratres in voce Forticani.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.